Erunt qui a durato iam calcibus tramite exorbitent, et ex transverso prosiliant clamitentque, quoniam temerarius homo sim, eo quod presumam veterum regum terebrare busta, et quietos iam longa pace cineres in novum odium suscitare, aut eorum recentioribus nebulis veteres offuscare splendores, nec non et deorum semisopita scelera, audientibus cunctis, in minus oportunam vigiliam excitare, et sub titulo honorabili, scilicet Genealogie deorum, eorundem recitare latrocinia et incestus. Longa est querela hec et plurium membrorum implicita, et ea monstrante, adverto, quoniam senserint isti, quid scripserim, et potissime dum queruntur, quod deorum gentilium facinora recitarim. Verum gentilium animum redolet ista conquestio, et, si sic sapiunt mente, ut verba sonant querula viget adhuc in non nullis error ille infamis, quem queso auferat Deus et resolvat in nichilum. Obiectis autem respondisse facillimum est. Agit enim temerarie, qui in nimium terminos excedit audacie; sic memini in libro Ethycorum Aristotilem arbitrari. Hos ego excessisse non reor; audere quidem, quod ab omni necessitate concessum est, non est temerarie agere. Nemini prohibitum legi, seu honesta sint, seu etiam minus honesta, regum gesta describere; erat tamen regibus satius sic egisse, ut nil de eis referri posset preter honestum. Ego autem de his non ordinato, nec in hoc disposito stilo scripsi, sed summo tenus et perfunctorie, uti non nunquam ordo assumpti operis exigebat, recitavi, si qua inserui. Sed, esto fecerim, non novum aut inusitatum facinus feci; stant tam antiqua quam magna illustrium scriptorum volumina, in quibus et stilo celebri, et ordine integro regum recitantur acta, a quibus, si quid huic operi appositum est, novissimus sumpsi. Si ergo hec querela facienda est, de illis amplioribus et antiquis querantur hystoriographis, quorum scripta celeberrima cum fama iam diu universo patuere orbi; ex his, si quod odium generari potest in cineres iam quietos, exordium sumptum est. Sed queso, que pietas hec? Ex quo caritatis fomite oritur? Que huius pietatis causa? Credo generosi animi videri cupiant tales in hoc quod honores regios curent, ostendantque, quia turbentur audientes dedecora. O quam parvo tales existimant nobilitatem mercari, que egregiis moribus, iustitia, sanctitate, atque scientia adipiscitur! Scirent isti, si nobiles essent, quia non solum supervacaneum sit, sed damnosum non solum gentilibus, sed malemeritis quibuscunque compati; et ideo, si sapiunt, servent hunc pietatem in melius. Turpia autem deorum gentilium dedecora nec dormiunt, nec sopita sunt, quin imo a sacra Christi doctrina in perpetuum non surrectura sepulta, et ingenti damnationis mole contecta et oppressa sunt. Huius ego molis honus, et si non satis, pro viribus tamen tanquam Christianus homo augere conatus sum, laudes indi et dignas consequi, non redargutiones expectans. Verum hos ego parvifacio morsus, cum nullo possint dentis acumine quenquam ledere. Hi ergo, si Christiani sunt, taceant, et peniteat eos, si deorum gentilium abiectioni eis ulla fuit compassio, cum inter alia crimen hoc minime deceat Christianum.