CAP. XII. Breviloquus seu longiloquus ob causam lacerandus non est.

Breviloquum forte me dicent alii, eo quod aliquando magis perfunctorie quam longa serie recitando fabulas atque hystorias, aut illas enucleando, pertranseam. Et sic non dubito, quin sint, qui dicant me, quam oportunum sit, sepissime longiorem. Primis ut sic esse fatear necesse est. Fuere enim huius facinoris rationes plurime. Quedam autem ideo paucis sub verbis relata sunt, quia non erat, unde possem ampliora describere, ni ex meo voluissem fabulas aut hystorias protelare vel fingere, quod omnino fugiendum est sano homini. Quedam vero etiam ad plenum scripsisse paucis indigebat licterulis, ex quibus si satis intentio sumitur, viciosum fuisset in longius protendisse. Sunt tamen et multa, que procul dubio longiorem verborum copiam tolerassent! Sed queso, si cuncta sinamus, que dici potuissent, aut forsan exquisisset materia, sed ea tantum, que michi scribenti occurrebant, circa longissimas hystorias aut fabulas, circa omnes singulares tam deorum quam hominum actus, circa multiplices fictionum sensus, circa testimonium fabularum aut hystoriarum veterum autoritates, circa opiniones plurium relationes, et huius modi scripsisse voluissem, quando me finem operi huic fecisse existimant tales? Equidem vix unum suffecisset seculum! Et in tam grande etiam evasisset volumen, ut solo intuitu primo terruisset quoscunque lectores, et ob id satis ratus sum ea, que dicta sunt, sic summo tenus tetigisse; non enim puero aut inerti vulgo scribimus, quin imo, ut alias dictum est, doctissimo regi et provectis hominibus, si aliquando ex manibus tuis, serenissime princeps, ad alios venturum hoc opus est. Preterea, ut exerceantur ingenia, non adeo plene scribenda sunt omnia, nam, que labore aliquo quesita sunt, placere magis consueverunt, et cum maiori diligentia conservari, quam que sponte sua in intellectum legentis accedunt. Est et posteris linquendus dicendi seu scribendi locus, ne invidisse futurorum videamur ingeniis, et arrogantia quadam ad quam omnes aspiramus videamur preoccupasse sequentium gloriam. Miti igitur animo ferendum est, quod, honestis agentibus causis, aut breviter dictum est, aut causa brevitatis omissum. His autem, qui me, si qui erunt, dicent longiorem debito quandoque fore, non aliud dicam, nisi quia sic oportunum esse ratus sum, aut quia me, ut fit, aliquando intellectus delectatio impellebat, que prudentioribus non nunquam liberalissimum prestitit calamum. Sed quid? Uti brevia habent intelligentium exercere ingenia, sic et ampliora minus intelligentium provocare; et id circo, qui plura noverunt, sint memores, quoniam et ipsi aliquando fuere rudes, et ob id absque indignatione patiantur, si ampliuscule iunioribus laboratum sit.

Share on Twitter Share on Facebook