De causa materiali efficiente et finali elementorum.
Nota, primo, causam efficientem primae originis elementorum, secundum veritatem, esse Deum, qui omnia, ex nihilo creavit. De Aristotele vero, dubium est quid senserit: sed haec quaestio alibi explicatur. De causa vero efficiente particulari, prout, secundum partes, sunt generabilia et corruptibilia, dubium unicum est: utrum debeat semper esse causa univoca, idest utrum ignis semper debeat fieri ab igne, aqua ab aqua, etc.; an vero sufficiat causa aequivoca , verbigratia ut producatur ignis per attritionem vel alio modo. Aliqui enim recentiores volunt solum produci a causa univoca; quia, si ab aequivoca , non esset eiusdem speciei: quod collegerunt ex Aristotele, p.° De generatione animalium cap. ult.o, dicente, animalia, si producerentur a causa aequivoca , non fore eiusdem speciei. Addunt etiam, quando ignis per lumen vel alio modo producitur, motum et lumen solum disponere materiam; deinde ignem circumstantem in ambiente vel in propinquo mixto producere formam ignis. Sed, his non obstantibus, dicendum est, elementa posse etiam generari a causa aequivoca ; tum quia motus aptus est ignire, 2° Caeli 42 et p.° Meteororum, tum quia ex reflectione radiorum producitur ignis. Nec valet dici, produci ab aëre; quia aër non habet formam ignis: nec etiam a mixto; quia, vel in eo non est actu forma ignis, vel, si sit aliquo modo in actu refracto, tamen non apta producere formam intensiorem, cum nihil agat supra suas vires; tum quia illa propositio «simile producitur a simili» non est universaliter vera, nec etiam in plantis et in animalibus; unde Aristoteles, 2° De anima t. 24, dicit, proprium esse viventis perfecti producere sibi simile. Hoc etiam patet in plantis et animalibus imperfectis; quae fiunt ex putri materia. Ad Aristotelem autem consequentia illa valet solummodo de animalibus perfectis.
Nota, 2°, finem intrinsecum elementorum esse propriam cuiusque operationem; extrinsecum vero esse tum compositionem universi, tum generationem mixtorum.
Nota, 3°, circa materiam, Empedoclem dixisse, elementa non habere materiam communem; alios vero sensisse, unum elementum esse materiam alterius; alios vero, materiam eorum esse unum corpus actu existens, ab illis distinctum . Democritus volebat atomos: Plato videbatur dicere elementa constare ex superficiebus, quem explicat Galenus 8 De placitis cap. 3°, et Nyssenus lib. 3° cap. 3°; eum vero impugnat Aristoteles, 3° Caeli et p.° De generatione. Sed dicendum est, materiam communem omnium elementorum esse materiam primam, affectam primis qualitatibus. Et quidem, quod habeant materiam communem, patet: quia omnia in se invicem agunt et patiuntur, et mutuo transmutantur; at quae sunt huiusmodi, necessario habent materiam communem, p.° De generatione 53 et 54: ita probat Aristoteles, 4° Caeli 37 et 2° De generatione 37 et 46. Quod vero haec sit materia prima, patet: quia elementa sunt prima et simplicia corpora; ergo non ex aliis corporibus componuntur. Quod vero non sit nuda, suppono probatum in p.° De generatione.