Quae sint formae elementorum.
Suppono alibi demonstratum, contra antiquos, elementa habere formas substantiales, et non sola accidentia. Solum est quaestio, quae sint istae formae.
Prima opinio Flamini Nobilii, p.° De generatione dub.e 11 in cap. 3, dicentis, formas elementorum esse quid conflatum ex primis qualitatibus et aliqua forma substantiali. Sed hoc est inintelligibile; nec is videtur satis intelligere naturam formae substantialis.
Secunda sententia est Achillini, in 7° De elementis dub.e 2a dicto 7°, qui trahit in suam sententiam Averroem, et videtur esse Alexandri in p.° suo De anima cap. p.°, 2° et 3°: qui dicunt, formas elementorum esse qualitates motivas, ut gravitatem et levitatem; et probant ex 3° Caeli ult.o, ubi dicit Aristoteles, has qualitates esse proprie differentias elementorum.
Tertia opinio videtur Alexandri, lib. De sensu et sensili cap. 4°, qui ponit primas qualitates: ubi, solvens obiectionem, quomodo verum sit substantiae nihil esse contrarium, respondet , toti substantiae nihil esse contrarium; at, ratione formae, potest esse quid contrarium. Idem habet p.° Meteororum 2°, et p.° De anima cap. 2°, et p.° Naturalium quaestionum cap. 6°, et 2° cap. 4°. Eandem sententiam etiam illi tribuit Averroes 5° Phys. 10, et 8 Met. 5, et Themistius 5° Phys. t. 9. Imo haec sententia videtur esse communis omnium Graecorum: ita Porphyrius in fine Praedicamentalis substantiae; Dexippus tract. 2° Praedicamentorum cap. 5°; idem et Simplicius in Praedicamento substantiae com. 11, et 5° Phys. com. 11; eodem modo Ammonius in Praedicamentis; Philoponus 2° De generatione com. 40, et 2° De generatione a com. 4. Eandem sententiam tuetur Conciliator, differentia 13, et ait fuisse opinionem Nicolai peripatetici. Demum omnes medici, ut Hippocrates lib. De natura humana, Galenus, per has qualitates distingunt elementa. Probatur, primo, authoritate Aristotelis 2° De generatione 6, ubi dicit, elementa ex contrarietatibus generari; et t. 7 dicit, qualitates esse prima elementa; et 16 dicit, esse elementa elementorum; et 24 dicit, esse differentias elementorum. Probatur, 2°: unumquodque per id constituitur, per quod producit sibi simile: sed elementum producit sibi simile per qualitates; ex Aristotele lib. De sensu et sensili cap. 4, ubi dicit, ignis non agit ut ignis sed ut calidus: ergo [etc.]. Probatur, 3°: si qualitates non sunt formae elementorum, ergo sunt posteriores formae: sed hoc esse non potest, quia, cum prius conservetur sine posteriori, debebit forma conservari sine qualitate; sed hoc est contra experientiam: ergo [etc.].
Quarta opinio est dicentium, formas elementorum esse formas substantiales..... qualitates nobis occultas. Est D. Thomae, Alberti et Latinorum, 2° De generatione 16, et 3° Met. 27; item Conciliatoris..... differentiae 13, Aegidii p.° De generatione quaestione 19, Ianduni De sensu q.e 25 et 5° Phy. q. 4, Zimarae in Tabula, Contareni p.° et 7° De elementis.
Dico, primo: qualitates propriae alterativae non sunt formae elementorum. Probatur, primo, authoritate Aristotelis: quod uni est accidens, non potest alteri esse substantia, p.° Phys. 27 et 30; sed hae qualitates sunt accidentia mixtorum et animalium, secundum omnes: ergo [etc.]. Et praeterea: 3° Met. 17 expresse docet, qualitates non esse formas elementorum, sed esse accidentia; et 2° De generatione 54 probat, qualitates esse instrumenta elementorum, et praeter has dari formas substantiales quibus constituantur; et in Praedicamentis, cap. De substantia, vult substantiae nihil esse contrarium. ....................
Neque vero omnes illi Graeci citati sunt in illa sententia. Nam apertissime Dexippus, tract. 2° in Praedicamenta cap. 25, 30, 32, ait caliditatem etc. esse qualitates accidentales, diversas a formis substantialibus, quae nec habent contrarium nec magis et minus, sed tantum prout subiiciuntur illis qualitatibus; et idem docet Ammonius, et Simplicius in explicatione illius particulae «substantiae nihil est contrarium»: lege Simplicium in suo commentario Physicae . Porphyrius ait, frigiditatem non esse substantiam aquae: Philoponus etiam, 2° De generatione, distinguit calidum ab igne; et dicit, elementa non esse contraria secundum se, sed secundum quae formantur, idest secundum qualitates.
Dico, 2°: qualitates motivae non sunt formae elementorum; tum ob dicta in praecedenti conclusione; tum quia sunt posteriores qualitatibus alterativis; tum quia Aristoteles, 7 Phys. 11, 5° Met. 19, 2° De partibus p.°, et alibi, aperte docet, gravitatem etc. esse qualitates. Respondet Achillinus, gravitatem et levitatem posse dupliciter considerari: vel in actu primo, et sic sunt formae substantiales elementorum: vel in actu secundo, idest ratione gravitationis et levitationis, et sic dicuntur qualitates. Sed contra: gravitatio et levitatio sunt in praedicato actionis et passionis; ergo non sunt qualitates. Adde, quod in Sanctissimo Sacramento est gravitas et levitas; et tamen ibi nulla est substantia. Respondet, Deum facere ibi gravitatem et levitationem, loco gravitatis et levitatis quae non adsunt. Contra: non sunt multiplicanda nova miracula sine necessitate. Ad locum Aristotelis respondeo, Aristotelem dicere gravitatem et levitatem esse propriissime differentias, quia ponuntur loco differentiarum ultimarum substantialium, nobis ignotarum. Obiicies: gravitas et levitas sunt principium motus et quietis; ergo sunt natura; ergo formae. Respondeo, gravitatem et levitatem esse tantum principia instrumentaria motus; principia autem.....
Dico, 3°: quodlibet elementum, praeter qualitates alteratives et motivas, habet propriam formam substantialem, distinctam ab aliis. Patet ex distinctis operationibus et proprietatibus, quae non proficiscuntur nisi a diversis formis. Demum, probatur omnibus rationibus quibus in p.° Physicorum probatur dari forma substantialis.
Ad primum respondeo, Aristotelem, in illis locis, vel loqui respectu nostri, quibus sunt ignotae formae et ultimae differentiae elementorum, qualitates vero sunt notissimae; vel, 2°, per qualitates intelligere principia ex quibus fluunt. Ad secundum respondeo, elementa principaliter agere per proprias formas; instrumentaliter vero, per suas qualitates. Ille vero locus Aristotelis potius favet nobis: nam, si calor esset forma, ut ipsi volunt, iam ignis ageret ut ignis, non ut calidus; quia ageret per propriam formam ignis. Intelligit igitur Aristoteles: ignis non agit in quantum ignis, idest non immediate per suam formam; sed in quantum calidus, ut instrumentaliter. Ad tertium respondeo, non quodlibet prius posse conservari sine posteriori, sed id quod est simpliciter prius: formae autem elementorum non sunt simpliciter priores qualitatum, sed solum in genere causae efficientis, quia nimirum illas efficiunt; in genere autem causae materialis, sunt priores qualitates, quia sunt dispositio necessaria ad formam: ideo non potest esse forma sine qualitatibus.