Henricus Dei gracia rex anglie, dux Normannie et Aquitanie, et comes Andegavie, omnibus comitibus, baronibus et fidelibus suis Francis et Anglicis, salutem. Sciatis me, ad honorem Dei et sancte Ecclesie, et pro communi emendacione tocius regni mei, concessisse et reddidisse et presenti carta mea confirmasse Deo et sancte ecclesie et omnibus comitibus et baronibus et omnibus hominibus meis omnes concessiones et donaciones et libertates et liberas consuetudines, quas rex Henricus avus meus eis dedit et concessit. Similiter eciam omnes malas consuetudines, quas ipse delevit et remisit, ego remitto et deleri concedo pro me et heredibus meis. Quare volo et firmiter precipio quod sancta ecclesia et omnes comites et barones et omnes mei homines omnes illas consuetudines et donaciones et libertates et liberas consuetudines habeant et teneant libere et quiete, bene et in pace et integre, de me et heredibus meis, sibi et heredibus suis, adeo libere et quiete et plenarie in omnibus, sicut rex Henricus avus meus eis dedit et concessit, et carta sua confirmavit. Teste Ricardo de Luci apud Westmonasterium.