At tibi fortassis, si, quod mens sperat et optat,
Es post me victura diu, meliora supersunt
Secula; non omnes veniet lethaeus in annos
Iste sopor; poterunt, discussis forte tenebris,
Ad purum priscumque jubar remeare nepotes.
Tunc Helicona novâ revirentem stirpe videbis,
Tunc lauros frondere sacras; tunc alta resurgent
Ingenia atque animi dociles, quibus ardor honesti
Pieridum studii veterem geminabit amorem.
Petrarchæ Africa, lib. ix