CAP. XIV. De Herebo VIIIIo Demogorgonis filio, cui fuerunt filii XXI. Quorum primus Amor, IIa Gratia, IIIus Labor, IVa Invidentia, Vus, Metus, VIus Dolus, VIIa Fraus, VIIIa Pertinacia, VIIIIa Egestas, Xa Miseria, XIa Fames, XIIa Querela, XIIIus Morbus. XIIIIa Senectus, XVus Pallor, XVIa Tenebra, XVIIus Somnus, XVIIIa Mors, XVIIIIus, Caron, XXa Dies, XXIus Ether.

Expeditis Terre filiis ad Herebum stilus revocandus est, qui, ut Paulus ait a Crisippo traditum, filius fuit Demogorgonis et Terre. Hunc ego arbitror unum et idem cum Tartaro, cum eum veteres omnes existimare videantur in remotissimis terre visceribus esse, et in eodem, uti de Tartaro diximus, suppliciis sontes puniri. De hoc tamen multa scribuntur ab antiquis et potissime a Virgilio in VIo Eneide libro, que sub compendio pertransibo, eo quod fere de omnibus fiet in sequentibus prolixior mentio. Dicit ergo Virgilius quod in faucibus huius sunt terribiles visu he forme scilicet Luctus et ultrices Cure, Morbi pallentes, et tristis Senectus atque Metus et Fames Egestasque terribilis et horribiles visu Letum Laborque, Sopor et mala mentis gaudia, Bellumque letiferum ac Eumenis et Discordia et ulmus somniorum sedes, Centauri, Scille, Briareus, Lerneusque serpens et flammis armata Chimera una cum Gorgonibus, Arpiis et tricorporeo Gerione et trifauce Cerbero limina servante Ditis. Preterea hunc Herebum quattuor rigari fluminibus, Acheronte scilicet, Flegetonte Stigeque atque Cocito; et Acherontis nautam dicit esse Caronem, morientium animas ad profundiora Herebi transferentem. Insuper Minoem, Radamantum Eacumque versantes urnis merita intrantium inesse describit, et prostratos fulminibus Tytanas, Gigantes et Salmeonem ac Tityon discerptum a vulture; Ysiona perpetua circumvolutum rota, nec non et Sysiphum in altum ingentia pectore impingentem saxa, ac Tantalum inter undas et poma siti fameque pereuntem, et Theseum perpetuo damnatum ocio, aliosque; et hos omnes intra Ditis ferrea menia sub ultrice Thesiphone cruciari. Similiter et hunc idem preter Herebum multis vocavere nominibus ut puta Tartarum, Orcum, Ditem, Avernum, Baratrum et Infernum. Sic et eundem multorum filiorum patrem faciunt. Ceterum his premissis ad detectionem ascondite veritatis veniendum est. Volunt igitur eum Demogorgonis et Terre filium, eo quod Demogorgonem rerum Omnium creatorem arbitrati sunt; Terre autem quia ut patet eius in utero conditus est. Verum eum locum esse penarum non solum gentiles sed non nulli illustres christiani existimavere hac forte ducti ratione. Nam cum summa bonitas deus sit, et qui peccatum committit, quod malum est, et sic malus effectus sit, ut a deo tanquam a suo contrario remotissimus sit, necesse est; nos autem deum in celis habitare credimus, et a celo nulla remotior pars est centro terre, et ob id tanquam in loco a deo remotissimo, ibidem penas luant impii, forsan non inepte creditum est. De hoc tamen Tullius ubi de questionibus Tusculanis aperte truffatur, ex quo satis existimari potest aliud eruditos veteres sensisse; et ideo cum voluerint duplicem esse mundum, maiorem scilicet et minorem; maiorem eum quem generaliter mundum dicimus, minorem autem hominem, asserentes omnia in minore esse que in maiori describuntur ab eis, credo eos hunc Herebum et hos cruciatus intra minorem mundum, id est hominem esse existimasse, ac voluisse illas horribiles formas quas in vestibulo Herebi describit Virgilius esse causas exteriores, per quas introrsum illa suplicia causantur; seu ea que ab intrinsecis causata apparent extrorsum quem longe meliorem sensum existimo. Deinceps quidem ut predictorum seriem exponendo prevertam necesse est. Fictum igitur puto in  profundum huius Herebi Ditem esse ferream civitatem, ut per eam intelligamus profundam obstinati cordis partem, in qua vere pertinaces non nunquam sumus et ferrei. Tytanes, id est homines terrenis dediti, et Gygantes, id est superbi prostrati, ideo vexari dicuntur, ut cognoscamus circa hoc anxiari terreos et superbos homines animo, qui dum semper extolli cupiunt, ceco suo iudicio deprimi et vilipendi arbitrantur et ex excelso deiciuntur aliquando, quod illis est acre tormentum. Per Tytion autem descerptum a vulture mens cuiuscunque laborantis ut ea que ad eum non spectant agnoscat, accipienda est, seu illius qui in cumulandis thesauris continua cogitatione agitatur. Ysion autem perpetua circumvolutus rota circumagitationes optantis regnum ostendit. Sic et Sysiphus saxa revolvens in efficacibus ac laboriosis conatibus vitam ducentis declarat. Per Tantalum autem inter undas et poma fame pereuntem, avarorum hominum curas et angores circa infamem parsimoniam intelligere debemus. Theseus autem ociosus temerariorum frivolos conatus ostendit, quibus misere cruciantur. Dicunt autem hos sub infestatione vexari Thesiphonis, quod sic reor accipiendum. Interpretatur enim Thesiphon irarum nox, et sic patet qui a talibus cruciantur in se ipsos irasci, et irarum voces nonnumquam emittere. Per illos autem tres iudices, hoc intelligo, tres enim personas male agendo ledere possumus, deum, proximum et nos ipsos, et sic a triplici coscientie iudicio redarguimur et damnamur. Per ianitorem autem Tricerberum canem, cuius officium est volentes intromittere, et exitum intrantibus proibere, tres intelligendas causas puto rodentes acri morsu deceptorum mentes, letales scilicet assentatorum blandicie, falsa felicitatis opinio et inanis glorie fulgor, que quidem continue novis decipulis detrahentes ignaros, miseras curas augent, et minuere auctas non permittunt. Circuitur seu inundatur Herebus a quattuor fluminibus, ut per hoc sentiamus, quia hi qui se ratione deiecta ab inceptis concupiscientiis trahi permittunt, primo recti iudicii perturbata letitia Acherontem transeunt, qui carens gaudio interpretatur, et sic pulsa letitia ut eius occupet mestitia locum necesse est, ex qua ob bonum letitie perditum persepe vehemens nascitur ira, a qua in furorem impellimur, qui Flegeton est, id est ardens, ex furore etiam in tristitiam labimur, que Stix est, et ex tristitia in luctum et lacrimas, per quas Cocitus accipiendus est quartus Inferni fluvius. Et sic miseri mortales angimur ceca concupiscibilis appetitus opinione seducti, intraque gerimus quod in visceribus terre a poetis stolidi arbitrantur inclusum. Nunc autem quid sibi velint nomina videamus. Herebus enim dicitur, ut ait Ugucio, quia nimis hereat illi quem capit. Dis autem dicitur a Dite rege suo, qui apud poetas divitiarum dicitur deus, et hoc ideo quia dives sit, id est abundans locus iste, eo quod, in eum descendant ut plurimum hodie morientes, olim omnes. Tartarus autem dicitur a tortura, quia torqueat quos absorbet. Verum Tartarus est profundissimus infernorum locus ex quo, ut opinari videtur Ugucio, Christus neminem eduxit, Orcus enim dicitur quia obscurus. Baratrum vero a forma dictus creditur; est autem Baratrum vas ex viminibus confectum a parte superiori propatulum, ab inferiori autem acutum, quo utuntur agrestes Campani, dum ex vitibus arboribus annexis vindemiantes uvas colligunt, et hoc ideo dictum ut intelligamus infernum amplissimas fauces ad suscipiendum damnatos habere, ad eos vero servandos altissimum locum atque profundum. Infernus autem dicitur quia omnium terre partium inferior sit. Avernus autem ab a, quod est sine, et vernos quod est gaudium, dicitur, eo quod gaudeo careat et tristitia lugeat sempiterna.

Share on Twitter Share on Facebook