Antheum omnes terre dicunt filium, et quia nemo illi patrem designat, inter genitos incerto patre eum apponere necesse fuit; de quo sic scribit Lucanus: Nondum post genitos tellus effeta gigantes Terribilem Libicis partum concepit in antris. Nec tam iusta fuit terrarum gloria Thyphon, Aut Titios Briareusque ferox celoque pepercit, Quod non Flegreis Antheum sustulit arvis. Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires Terra sui fetus que cum tetigere parentem, Iam defeta vigent renovato robore membra. Hec illi spelunca domus; latuisse sub alta Rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones. Ad somnos non terga fere prebere cubile Asserunt non silva torum viresque resumpsit, In nuda tellure iacens, periere coloni, Arvorum Libie pereunt quos appulit equor, Auxilioque diu virtus non ausa cadendi Terre spernit opes. invictus robore cunctis Quamvis staret erat etc. Apparet ergo per Lucani carmen quam grandis quamque fortis et ferus fuerit Antheus, ad quem ut idem testatur Lucanus, ut cum eo luctam iniret accessit Hercules laborum victor, et cum in agone essent eumque sepius prostratum robustiorem resurgentem cerneret, advertens quod a terra vires recuperaret, iam fessum ulnis in altum extulit, tanque diu tenuit donec spiraret. Fabule huius sensus duplex est, hystoricus et moralis. Videtur enim Pomponio Mele in libro Cosmographie placere, hunc regem in extremis Mauritanie fuisse, asserens apud Ampelusiam promontorium in occeanum Athlanticum tendens esse specum Herculi sacram et ultra eam Tingem oppidum pervetustum ab Antheo, ut ferunt, conditum et in testimonium ostenditur ab incolis parma ingens ex elephante et ob magnitudinem nulli nunc habilis quam ab eo gestatam asserunt et summe colunt. Nec non monstratur ab eisdem collis modicus resupini hominis iacentis habens ymaginem, quem eius tumulum fuisse confirmant. Adversus hunc dicit Theodontius Dionisium Thebeum qui ob insignem eius virtutem Hercules appellatus fuit, bellum habuisse, et qui cum advertisset eum sepius in Mauritania prostratum et evestigio exercitus restaurantem, ficta fuga eum ad se persequendum in Libiam usque traxit, ubi vero eum superavit et occidit. Leontius vero dicebat hunc Herculem fuisse Nyli filium, quem ego unum et idem cum superiori puto. Eusebius autem in libro Temporum dicit hunc Antheum palestrice artis fuisse doctissimum et quorumcunque certaminum que exercentur in terris, et ob id ostendit se arbitrari fictum quod Terre fuerit filius, et quod viribus restauraretur ab ea. Fulgentius quidem moralem sensum fictioni subesse demonstrat, dicens Antheum de terra natum libidinem esse que sola ex carne nascitur, qua tacta et si fessa sit in vires resurgit, verum ab homine virtuoso carnis denegato tactu superatur. Hunc fuisse dicit Augustinus regnante Argis Danao; Eusebius autem regnante Athenis Egeo; Leontius regnante apud Argivos Argo.