Tages, ut asseruere gentiles et potissime Tusci, absque cognito genitore, Terre filius habitus est. De quo refert Paulus Perusinus: quod cum apud Etruscos in agro Tarquiniensi aliquantulum tellus intumuisset, is villicus cuius erat agellus novitate rei permotus avidusque videre quid esset ostenti monstratura turgiditas aliquandiu expectavit, tandem impatiens more, ligone sumpto, locum cepit sensim effodere, nec multum effodit, et ecce ex glebis prosilivit infantulus. Quo monstro perterritus rudis homo vocavit affines, nec diu et is qui modo infans erat, etate provectus visus est, et inde senex, et cum incolas aruspicinam docuisset repente nusquam comparuit. Auditores autem arbitrati numen et terre credidere filium et nominavere Tagetem, quod idem olim lingua sonabat etrusca, quod latina deus; eumque postea loco summi numinis coluere. Ysidorus vero ab aratore gleba vomere summota infantem compertum dicit, nec amplius una die ab Etruscis visum, et in illa eos aruspicinam docuisse et ex ea libros etiam reliquisse, quos postea Romani in linguam propriam transtulere. Huius figmenti talem fuisse sensum existimo. Quendam scilicet esse potuisse qui diu studens circa aruspicinam, et ob contemplationis commodum consortio hominum aspernato doctus repente unde minime credebatur comparuit, et quia forsan ex antro aliquo exire visus est, Terre puerperium fictum est, vel in oculos agrum colentes inopinatus affuit, quasi prodisset ex glebis a rudi vulgo Terre filius dictus est, et ideo absque patre quia incognita eius fuerit origo. Consuevere preterea veteres exteros ignotos terrestri itinere ad se venientes Terre filios vocitare, uti Neptuni qui adveherentur navigio. Infans autem dictus quia novus et confestim provectus et senex, eo quod eruditus et prudens, quod senum est, compertus sit. Quod in agro Tarquiniensi contigerit, seu quia aut sic fuit ibidem scilicet Tagetem primo cognitum, seu quia Etrusci aruspicina clarissimi fuere. In brevi autem termino more designatur affectio grandis incolarum ad eum. Nam dilecte rei mora etiam si longissima sit, diligenti videtur brevissima. Eum autem deum habitum ob id contigisse puto, ut doctrinam quam summe colebant deo autore nobilitarent.