His premissis ad inclitam prolem primi dei gentilium veniendum est. Cuius primum filium voluere Litigium, eo quod primum eum ex Chaos pregnantis utero, ex incerto tamen patre eductum velint. De cuius eductione talis a Theodontio recitatur fabula. Dicit enim a Pronapide poeta in Prothocosmo scribi quod semel residente Demogorgone, ut quiesceret in Eternitatis antro, sensit in utero Chaos tumultuari, quamobrem commotus extensa manu Chaos ventrem aperuit, et evulso Litigio tumultum faciente, eo quod turpem et inhonestam haberet faciem, abiecit in auras. Qui confestim evolavit in altum; non enim poterat ad inferiora descendere, cum omnium rerum inferior is esse videretur, qui illum ex utero matris exemerat. Ast inde Chaos acri fessa labore, cum non haberet quam invocaret Lucinam, madens tota in sudorem videbatur resolvi debere, ignita exalans infinita suspiria, insistente forti manu Demogorgone, ex quo factum est ut iam divulso Litigio, tres Parcas et Panem educeret una cum eis. Inde autem cum illi Pan rebus gerendis videretur ceteris aptior, eum domui prefecit sue et sorores illi dedit pedissequas. Chaos autem liberata pondere, iussu Panis, Demogorgonis cessit in sedem. Litigium vero, quod nos vulgatiori vocabulo Discordiam dicimus, ab Homero in Yliade Lis vocatur, et Iovis dicitur filia, quam ipse ait, eo quod a Iunone per eam lesus fuerit circa nativitatem Euristei et Herculis de celo in terras eiectam. Theodontius autem de Litigio plura insuper recitat, que ubi decentius in processu ponenda videbuntur, apponam, que hic de eo ad presens omittantur. Habes, rex inclite, ridiculam fabulam, verum eo ventum est, ubi oportunum sit a veritate amovere fictiones corticem, sed prius respondendum est persepe dicentibus, quid poete dei opera vel nature vel hominum hoc sub fabularum velamine tradidere? Non erat eis modus alter? Erat equidem, sed uti non equa facies omnibus, sic nec animo rum iudicia. Achilles arma preposuit ocio, Egisthus desidiam armis, Plato phylosophiam omissis ceteris secutus est, statuas celte sculpere Phydias, Apelles pinnaculo ymagines pingere. Sic ut reliqua hominum studia sinam, poeta delectatus est tegere fabulis veritatem, cuius delectionis Macrobius super Somnio Scipionis scribens satis apte causam videtur ostendere dum dicit: De diis autem dixi ceteris, et de anima non frustra se, nec ut oblectent ad fabulosa convertunt, sed quia sciunt inimicam esse nature apertam undique expositionem sui, que sicut vulgaribus hominum sensibus intellectum sui vario rerum tegmine operimento subtraxit, ita a prudentibus arcana sua voluit per fabulosa tractari. Sic ipsa misteria fabularum cuniculis operiuntur, ne vel hoc adeptis nudam rerum talium natura se prebeat, sed summatibus tantum viris sapientia interprete, veri archani consciis contenti sunt reliqui. Hec Macrobius, quibus etsi multo plura dici possent, satis responsum arbitror exquirentibus. Insuper, rex precipue, sciendum est his fictionibus non esse tantum unicum intellectum, quin imo dici potest potius polisenum, hoc est moltiplicium sensum. Nam sensus primus habetur per corticem, et hic licteralis vocatus est; alii per significata per corticem, et hi allegorici nuncupantur. Et ut quid velim facilius assummatur, ponemus exemplum. Perseus Iovis filius figmento poetico occidit Gorgonem, et victor evolavit in ethera. Hoc dum legitur per licteram hystorialis sensus prestatur. Si moralis ex hac lictera queritur intellectus, victoria ostenditur prudentis in vicium, et ad virtutem accessio. Allegorice autem si velimus assummere, pie mentis spretis mundanis deliciis ad celestia elevatio designatur. Preterea posset et anagogice dici per fabulam Christi ascensum ad patrem mundi principe superato figurari. Qui tamen sensus etsi variis nuncupentur nominibus, possunt tamen omnes allegorici appellari, quod ut plurimum fit. Nam allegoria dicitur ab allon, quod alienum latine significat, sive diversum, et ideo quot diversi ab hystoriali seu licterali sint sensu, allegorici possunt, ut dictum est, merito vocitari. Verumtamen non est animus michi secundum omnes sensus enucleare fabulas que sequuntur, cum satis arbitrer unum ex pluribus explicasse, esto aliquando apponentur fortasse plures. Nunc autem quid Pronapidem sensisse putem, explicabo paucis. Videtur etenim michi Pronapidem mundi creationem designare voluisse, secundum erroneam eorum opinionem, qui rati sunt deum ex materia preparata produxisse que creata sunt. Nam sensisse Demogorgonem tumultum fieri in utero Chaos, nil aliud reor quam divinam sapientiam, aliqua eam movente causa, ut puta maturitatem ventris, id est temporis propositi horam advenisse, et sic cepisse velle creationem et que immixta erant certo ordine segregare, et hic extendisse manum, id est operam voluntati dedisse, ut ex informi colluvie formosum atque ordinatum produceret opus, et ante alia evulsis ex utero laborantis, id est laborem confusionis patientis Litigium, quod totiens aufertur a rebus quotiens amotis discordantie causis illis debitus imponitur ordo. Patet igitur hoc ante alia fecisse, disgregasse scilicet que inter se erant elementa confusa, calida enim frigidis, sicca humidis, et levia gravibus repugnabant. Et cum primus dei videretur actus a discordantibus ordinando subtraxisse Litigium, Demogorgonis primus filius dictus est. Eum abiectum ob turpem faciem, quia turpe sit ut plurimum litigare; evolasse ad sublimia potius videtur fabuloso ordini prestare decorem, quam aliud velle significare. Preterea eiectum quo se efferret ni in altum tenderet non habebat, cum in inferioribus iam producti orbis partibus in lucem constet eum fuisse productum. Quod a superis in terras demum deiectum sit, scribit Homerus ob id factum, quod opere suo ante Herculem Euristeus natus sit, ut suo narrabitur loco. Verum quantum ad intrinsecum sensum, hoc ego sentio, quod a motu superiorum corporum apud mortales persepe oriantur litigia. Insuper dici potest illud in terras eiectum a superis, cum apud superos omnia certo et perpetuo agantur ordine, ubi apud mortales vix inveniatur aliquid esse concorde. Demum cum dicit sudore madefactam Chaos et ignita emittentem suspiria nil aliud intelligat reor quam elementorum segregationem primam, ut per sudorem sentiamus aquam, per ignita vero suspiria aerem atque ignem, et que desursum sunt corpora, et per grossitiem molis huius terram, que Panis consilio confestim creatoris sui domus et sedes facta est. Eductum autem Pana post Litigium credo ratos veteres ea in separatione elementorum naturam naturatam habuisse initium et evestigio domui, id est orbi, Demogorgonis prepositam, quasi eius opere sic volente deo omnia producantur mortalia. Parcas autem eodem partu productas et pedissequas fratri datas ideo fictum existimo, ut intelligatur naturam his cum legibus productam ut procreet seu gignat, nutriat et in finem nata deducat. Que tria sunt Parcarum officia, in quibus continuum nature prestant obsequium, ut latius in sequentibus apparebit.