CAP. V. De Cloto, Lachesi et Atropu filiabus Demogorgonis.

Cloto, Lachesis et Atropos, ut supra, ubi de Litigio, filie fuere Demogorgonis. Cicero autem has Parcas vocat, ubi De naturis deorum scribit, et filias Herebi Noctisque fuisse dicit. Verum ego ideo Theodontio potius adhereo, qui illas cum rerum natura creatas dicit, quod longe magis veritati videtur conforme, eas scilicet nature rerum esse coevas. Has easdem ubi supra vocat Tullius in singulari Fatum illudque Herebi Noctisque filium dicit, quod ego longe magis quam Parcas habito respectu ad id quod de Fato scribitur, ut post sequetur Demogorgonis filium dicam. Seneca vero, has in epistulis ad Lucilium Fata vocat, dato Cleantis dictum dicat, dicens: Ducunt volentem Fata, nolentem trahunt. Circa quod non solum eorum describit officium, eas scilicet sorores omnia ducere, sed etiam trahere, non aliter quam si de necessitate contingat omnia. Quod longe apertius sentire videtur in tragediis Seneca poeta tragicus, et in ea potissime cui titulus est Edipus, ubi dicit: Fatis agimur, credite Fatis. Non sollicite possunt cure Mutare rati stamina fusi. Quicquid patimur mortale genus Quidquid facimus venit ex alto, Servatque sua decreta colus Lachesis dura revoluta manu, omnia septo tramite vadunt Primusque dies dedit extremum. Non illa deo vertisse licet, Que nexa suis currunt causis. It cuique ratus prece non nulla Mobilis ordo, multis ipsum Timuisse nocet, multi ad fatum Venere suum dum Fata timent etc. Hec ille Quod etiam Ovidius sensisse videtur dum in maiori suo volumine dicit in persona Iovis Veneri: Tu sola insuperabile fatum, Nata, movere putas? Intres dicet ipsa sororum Tecta trium, cernes illic molimine vasto, Ex ere et solido rerum tabularia ferro, Que neque concursum celi neque fulminis iram, Nec metuunt ullas tuta atque eterna ruinas. Invenies illic incisa adamante perenni Fata tui generis etc. In quibus preter iam damnatam opinionem summi potest has tres sorores esse Fatum et Fata quantumcunque Tullius in Parcas et Fata distinxerit, volens potius, ut reor, diversitate nominum diversitatem officiorum quam personarum ostendere. Nos autem de his tribus redigendis postremo in unum, quid non nulli senserint videamus. Has supra diximus servitio Panis dedicatas a patre, et causas demonstravimus. Fulgentius vero ubi de Mithologiis, dicit eas attributas obsequio Plutonis inferorum dei, credo ut sentiamus actiones istarum circa terrena tantum versari, et Pluto terra interpretatur. Et ait idem Fulgentius, Cloto interpretari evocationem, eo quod suum sit, iacto cuiuscunque rei semine, illud adeo in incrementum trahere, ut aptum sit in lucem emergere. Lachesis autem, ut idem dicit interpretatur protractio seu sors, eo quod id quod a Cloto compositum est in lucem evocatum a Lachesi suscipiatur et protrahitur in vitam. Atropos autem, ab a, quod est sine, et tropos, quod est conversio, absque conversione interpretatur, eo quod omne natum evestigio, quod in terminum sibi presignatum venisse cognoverit, demergat in mortem, a qua nulla retro naturali opere conversio est. Apuleius vero Medaurensis non mediocris autoritate phylosophus, de his in libro quem Cosmographiam cognominat, scribit sic: Sed tria Fata sunt numero cum ratione temporis facientia, si potestatem earum ad eiusdem similitudinem temporis referas. Nam quod in fuso perfectum est, preteriti temporis habet speciem, et quod torquetur in digitis, momenti presentis indicat spatia, et quod nondum ex colo tractum est subactumque cure digitorum, id futuri et consequentis seculi posteriora videtur ostendere. Hec illis conditio et nominum eiusdem proprietatem contingit, ut sit Atropos preteriti temporis fatum, quod non deus quidem faciet infectum, et futuri temporis. Lachesis autem a fine cognominata, quod etiam illis que futura sunt finem suum deus dederit; Cloto presentis temporis habet curam, ut ipsis actionibus suadeat ne causa solers rebus omnibus desit. Hec Apuleius. Sunt insuper qui volunt Lachesim eam esse, quam fortunam nuncupamus, et ab ea omnia mortalibus contingentia agitari. Nunc autem quid de Fato sentiant veteres, dato non multum a precedentibus differant, videntum est. Dicit ergo de Fato sic Tullius in libro quem De divinatione scripsit: Fatum id appello quod Greci imarmenidem, id est ordinem seriemque causarum, cum causa causam gignat, ea est ex omni eternitate fluens veritas sempiterna. Quod cum ita sit, nichil est futurum, cuius non causas id ipsum efficientes natura contineat. Ex quo intelligitur ut Fatum sit non id quod superstitiose, sed id quod phylosophice dicitur, causa eterna rerum cur et ea que preterierint facta sunt, et que instant fiant et que sequuntur futura sint. Hec Cicero. Boetius autem Torquatus, vir disertissimus atque catholicus, ubi De phylosophica consolatione scripsit, cum diffuse de hac materia cum phylosophia magistra rerum altercetur, dicit inter alia de Fato sic: omnium generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et quicquid aliquo movetur modo, causas, ordinem, formas ex divine mentis stabilitate sortitur; hec in sue simplicitatis arce composita, multiplicem rebus gerendis modum statuit. Qui modus cum in ipsa divine intelligentie puritate conspicitur, providentia nominatur. Cum vero ad ea que movet atque disponit refertur, Fatum a veteribus appellatum est. Hec ille. Poteram et apponere quid Apuleius de Fato in Cosmographia determinet, et aliorum sententias, sed quoniam satis dictum reor, cur Demogorgonis aut Herebi Noctisque Parce seu Fatum vel Fata dicantur filie, breviter describam. Cum sepe eventurum sit in sequentibus et iam in precedentibus contigerit, quod causatus causantis dicatur filius, possumus ad presens dicere has tres sorores variis nuncupatas nominibus dei filias tanquam ab eo causatas, qui prima causarum est, ut satis per verba supra proxime Ciceronis atque Torquati videri potest. Hunc deum, ut dictum est, veteres Demogorgonem dixere. Quod autem ex Herebo et Nocte, ut dicit Tullius, nate sint, talis oratio reddi potest. Est Herebus, ut apperebit latius in sequentibus, terre profundissimus et absconditus locus, quem allegorice possumus accipere pro profunditate divine mentis, in quam mortalis oculus penetrare non potest, et cum divina mens videns tanquam se ipsam, intelligens quid actura esset, et inde has actu cum natura rerum produceret satis ex Herebo, id est ex arcano et profundissimo divine mentis penetrali, natas dicere possumus. Noctis autem filie dici possunt quantum ad nos, quia omnia in que acies oculorum nostrorum penetrare non potest, obscura dicimus et noctis luce carentis similia, et sic cum ad intrinseca divine mentis intellectu transire nequeamus, mortali offuscati caligine, cum in se ipsa splendidissima sit, et vive atque indeficientis lucis corusca, vicium illi nostre hebetudinis nominando attribuimus noctem perennem diem nuncupantes, et sic Noctis erunt filie; seu volumus dicere, quia nobis incognite sunt dispositiones earum, eas obscuras et Noctis filias vocitamus. De nominibus propriis predictum est, de appellativis dicendum. Vocat igitur has Tullius Parcas, ut reor per antiphrasin, quia nemini parcant; nulla enim apud eas est acceptio personarum, solus deus potest pervertere earum vires et ordinem. Fatum autem aut Fata a for faris tractum nomen est, quasi velint, qui id imposuere nomen, quod ab eis agitur a deo quasi irrevocabile dictum sit seu previsum, ut per verba Boetii satis assumitur, et etiam sentire videtur Augustinus, ubi De civitate dei. Sed abhorret ipse vocabulum admonens, ut si quisquam voluntatem dei seu potestatem nomine Fati appellet, sententiam teneat, linguam coerceat.

Share on Twitter Share on Facebook