CAP. IV. De Pane secundo Demogorgonis filio.

Pana Demogorgonis fuisse filium iam satis supra monstratum est. De quo talem Theodontius recitat fabulam. Dicit enim eum verbis irritasse Cupidinem et inito cum eo certamine superatum, et victoris iussu Syringam nynpham Archadem adamasse, que cum satyros ante lusisset, eius etiam sprevit coniugium. Pan autem cum illam urgente amore fugientem sequeretur, contigit ut ipsa a Ladone fluvio impedita consisteret, et nynpharum auxilium precibus imploraret, quarum opere factum est ut in palustres calamos verteretur. Quos cum Pan motu ventorum sensisset dum invicem colliderentur esse canoros, tam affectione puelle a se dilecte quam delectatione soni permotus, calamos libens assumpsit, et ex eis septem disparibus factis fistulam, ut aiunt, composuit, eaque primus cecinit, ut etiam testari videtur Virgilius: Pan primus calamos cera coniungere plures Instituit etc. Huius preterea poete et alii insignes viri mirabilem descripsere figuram. Nam ut Rabanus in libro De origine rerum ait: Is ante alia fronti habet infixa cornua in celum tendentia, barbam prolixam et in pectus pendulam, et loco pallii pellem distinctam maculis, quam nebridem vocavere prisci, sic et manu virgam atque septem calamorum fistulam. Preterea inferioribus membris yrsutum atque hyspidum dicit, et pedes habere capreos et, ut addit Virgilius purpuream faciem. Hunc unum et idem cum Silvano arbitrabatur Rabanus, sed diversos esse describit Virgilius dicens: Venit et agresti capitis Silvanus honore, Florentes ferulas et grandia lilia quassans. Et illico sequitur: Pan deus Arcadie venit. Et alibi: Panaque Silvanumque senem nynphasque sorores etc. His igitur premissis, ad intrinseca veniendum est. Et quoniam supra Pana naturam naturatam esse dictum est, quid sibi voluerint fingentes eum a Cupidine superatum, facile reor videri potest. Nam quam cito ab ipso creatore natura producta est, evestigio cepit operari, et suo delectata opere illud cepit amare, et sic a delectatione irritata amori succubuit. Siringa autem quam aiunt a Pane dilectam, ut dicebat Leontius, dicitur a syren grece, quod latine sonat deo cantans, et sic poterimus dicere Siringam esse celorum seu sperarum melodiam, que ut Pictagore placuit ex variis inter se motibus circulorum sperarum conficiebatur, seu conficitur, et per consequens tanquam deo et nature gratissimum a natura conficiente diligitur. Seu volumus potius Siringam esse circa nos agentibus supercelestibus corporibus nature opus tanto organizatum ordine, ut dum in certum et determinatum finem continuo deducitur tractu, non aliter quam faciant rite canentes armoniam facere, quod deo gratissimum fore credendum est. Cur autem hanc nynpham Arcadem fuisse dixerint et in calamos versam, ideo dictum puto quia, ut placet Theodontio, Arcades primi fuere, qui excogitato cantu emittentes per calamos longos et breves spiritum, quatuor vocum invenere discrimina, et demum addidere tria, et ad postremum quod permultos faciebant calamos, in unam contraxere fistulam, foraminibus ori flantis proximis, et remotioribus excogitatis. Macrobius vero hoc repertum dicit Pictagore, ad ictus malleorum gravium atque levium. Iosephus vero in libro Antiquitatis Iudaice dicit longe vetustius iubal inventum fuisse ad tinnitum malleorum Tubalcayn fratris sui, qui ferrarius faber fuit. Verum quoniam fingentibus verius visum est Arcades invenisse, eo quod illo forsan evo ceteros excederent fistula, Arcadem nynpham fuisse voluere. Syringam autem lusisse satiros et Pana fugientem, atque a Ladone moratam et ninpharum suffragio in calamum versam, circa nostros cantus iudicio meo aliquid bone considerationis abscondit. Hec enim spretis satyris, id est ingeniis rudibus, fugit Pana, id est hominem natura aptum natum ad musicalia; nec equidem actu fugit, sed existimatione cupientis, cui in dilatione videtur cessari quod optat. Hec tunc a Ladone sistitur donec instrumentum ad emittendam meditationem perficitur. Est enim Ladon fluvius in ripa nutriens calamos, in quos versam Syringam aiunt, ex quibus postmodum confectam fistulam novimus; ex quo summere debemus uti calamorum radix terre infixa est, sic et meditatio musice artis et compertus exinde cantus tam diu latet in pectore inventoris, donec emittendi prestetur organum, quod ex calamis suffragio humiditatis a radice emissis conficitur; quo confecto, sonus premeditatus emittitur suffragio humiditatis spiritus emittentis. Nam si siccus esset, nulla sonoritatis dulcedo sed mugitus potius sequeretur, ut videmus ex igne per fistulas emisso contingere; et sic in calamos versa videtur Syringa, eo quod per calamos resonet. Possibile preterea fuit a compertore fistule calamos ad hoc primo fuisse compertos Ladonem secus, et sic a Ladone detento. Restat videre quid sensisse potuerint circa Panis ymaginem, in qua ego arbitror veteres universale nature corpus tam scilicet agentium quam patientium rerum voluisse describere, ut puta sentientes per cornua in celum tendentia supercelestium corporum demonstrationem, quam duplici modo percipimus arte scilicet, qua discursus syderum investigantes cognoscimus et sensu quo eorum in nos confusiones sentimus. Per ignitam autem eius faciem ignis elementum, cui annexum aerem voluere, summendum reor, quos sic iunctos Iovem dixere non nulli. Per barbam autem, per quam virilitas demonstratur, virtutem activam horum duorum elementorum sic iunctorum intelligi voluisse existimo, et eorum opus in terram et aquam, dum demissam illam in pectus et ad partes inferiores traxere. Eum autem maculosa pelle tectum descripsere, ut per illam ostenderetur octave spere mirabilis pulchritudo crebro stellarum fulgore depicta, a qua quidem spera, sicuti pallio tegitur homo, sic omnia ad naturam rerum spectantia conteguntur. Per virgam autem nature regimen intelligendum reor, quo omnia et potissime ratione carentia reguntur, et in determinatum finem in suis operibus etiam deducuntur. Fistulam vero ad armoniam celestem designandam illi apposuere. Quod illi circa inferiora sit hispidum corpus et hyrsutum, terre superficiem montium et scopulorum gibbosam et silvarum virgultorum et graminum tectam intelligo. Alii vero sensere aliter. Solem scilicet per hanc ymaginem designari, quem rerum patrem dominumque credidere, quos inter fuit Macrobius. Et sic eius cornua volunt lune renascentis indicium, per purpuream faciem aeris mane seroque rubescentis aspectum, per prolixam barbam ipsius solis in terram usque radios descendentes, per maculosam pellem celi ornatum a solis duce derivantem, per baculum seu virgam rerum potentiam atque moderamen, per fistulam celi armoniam a motu solis cognitam etc. prout supra. Credo, rex magnifice, videas quam summotenus exponendo transeam, quod duplici de causa facio. Primo quidem quia confido, quoniam tibi nobile sit ingenium, quo possis quantumcunque parvis datis iudiciis, in quoscunque profundissimos sensus penetrare. Secundo quia sequentibus cedendum est. Nam si omnia que ad expositionem huius fabule possent induci describere vellem, ipsa sola fere totum excogitatum volumen occuparet. Et ut redeam ad omissa, hunc Pana, seu quod in processu eundem cum Demogorgone arbitrarentur Arcades, ut Theodontio visum est, seu quod illo neglecto in istum totos verterent animos, sacris etiam horrendis, ut puta humano, imo natorum illi litantes sanguine, precipue coluere, eumque dixere Pana a pan, quod totum latine sonat, volentes ob hoc quod omnia quecunque sint in nature gremio concludantur, et sic ipsa totum sit. Iuniores inde, eo quod innovata placent, Pana Liceum vocaverunt. Alii adempto Panis nomine Liceum tantum dixere. Et non nulli Iovem Liceum existimantes nature seu Iovis opere lupos a gregibus amoveri quibus ipsi fere vacabant omnes, et sic a lupis fugatis cognomen meruisse videtur; grece enim lupus dicitur lycos. Augustinus vero, ubi De civitate dei scribit, dicit non ob hoc contigisse Pana Liceum vocari, quin imo propter crebram mutationem hominum in lupos, que in Arcadia contingebat, quod nisi divina operante virtute fieri non posse arbitrabantur. Hinc propterea videtur Macrobium sumpsisse Pana non Iovem, sed solem esse, eo quod sol omnis mortalis vite sit pater, eoque surgente consueverint lupi dimissis insidiis adversus greges in silvas abire, et sic ob istud beneficium eum dixere Liceum.

Share on Twitter Share on Facebook