CAP. VI. De Polo sexto Demogorgonis filio.

Aiunt insuper Polum Demogorgonis fuisse filium, et hoc in Prothocosmo asserere Pronapidem, talem ex hoc fabulam recitantem: quod dum secus undas in sede sua consisteret Demogorgon, et ex exili limo sperulam composuisset, eam nuncupavit Polum. Qui, spretis patris cavernis et inertia, evolavit in altum, et eo quod adhuc mollis esset, in tam grande corpus evolans conflatus est, ut omnia que a patre fuerant ante composita circundaret. Verum nondum sibi aliquis erat ornatus, cum fabricanti patri lucis globum assistens, videretque ignitas plurimum ad ictum mallei fabrilis hinc inde favillulas evolare, omnes sinu facto collegit, et in domum suam detulit, eamque ex illis ornavit omnem. Haberem, rex inclite, quid riderem, videns compositi orbis tam ineptum ordinem, sed ante testatus sum nil velle mordere; huius tamen fictionis tenue satis velum est. Sequitur enim ut in ceteris Pronapides opinionem volentium ex terra a mente divina terris inclusa cuncta fuisse producta, dum Polum, quem ego celum intelligo, ex terra extensibile factum ait, et in maximum ac circumplectens omnia corpus eductum. Quod autem ex favillulis ex luce prodeuntibus domum ornaverit suam, hoc ideo dictum reor, quia solis micantibus radiis stelle in celo composite natura sua luce carentes lucide facte sint. Polus autem dicitur, ut arbitror, a quibusdam potioribus suis partibus. Constat enim, ut venerabilis Andalo preceptor meus et veteres astrologie autores asserunt, celum omne super duos polos circumflecti, quorum alterum nobis propinquiorem articum vocant, oppositum autem antarticum; hunc tamen aliqui Pollucem vocant, causam ego non video.

Share on Twitter Share on Facebook