CAP. X. De Fama secunda ex filiis Terre.

Virgilio celestis ingenii poete placet Famam Terre fuisse filiam, dum dicit in Eneide: Illam Terra parens, ira irritata deorum Extremam, ut perhibent, Ceo Encheladoque sororem Progenuit etc. De hac ut appareat originis sui causa talis a Paulo recitatur fabula. Quod cum ob regni cupidinem bellum inter Titanos gigantes, Terre filios, et Iovem esset exortum, eo itum est ut omnes Terre filii qui Iovi adversabantur occiderentur a Iove, et diis aliis. Quo dolore Terra irritata et vindicte avida, cum sibi adversus tam potentes hostes arma deessent, ut illis quibus poterat viribus aliquid mali ageret, coacto utero, Famam emisit scelerum superum relatricem. Huius autem incrementum et formam describens, Virgilius ait sic: Fama malum quo non aliud velocius ullum Mobilitate viget viresque acquirit eundo. Parva metu primo mox sese attollit in auras Ingrediturque solo et caput inter nubila condit. Et paulo post hec ait: Pedibus celerem et pernicibus alis. Monstrum horrendum ingens cui quot sunt corpore plume, Tot vigiles oculi subter mirabile dictu Tot lingue totidem ora sonant tot surrigit aures. Nocte volat medio celi terreque per umbram Stridens nec dulci declinant lumina somno. Luce sedet custos aut summi culmine tecti Turribus aut altis et magnas territat urbes, Tam ficti pravique tenax quam nuntia veri. Sentis, optime rex, quanto verborum ornatu, quanto lepore, quam succipleno, quanque industriosa fictione Virgilius quid sit Fama, quid eius augmentum, quid eius opus conetur ostendere et ostendat? Sentis equidem, sed ut qui te preter lecturi sunt ampliuscule videant, libet explicare paululum, premisso tamen quid velit fabula Pauli. Dicit ergo primo irritatam terram ira deorum. Circa quod pro iratis diis, syderum opus circa quedam intelligo. Sydera enim seu supercelestia corpora procul dubio in nos agunt potentia eis a creatore concessa secundum dispositiones suscipientium eorum influentias; et hinc fit ut puer vel adolescens augetur eorum opere, cum diminuatur senescens et cum nunquam a ratione gubernatoris optimi separentur, non nunquam aliqua faciunt que mortalium repentino falsoque iudicio tanquam irata fecisse videntur, ut puta dum iustum regem, dum felicem imperatorem, dum strenuum militem in finem suum deducunt. Et ideo iratos dixit deos Paulus, quia occiderint illustres viros, quos perpetuandos rebantur homines. Sed quid ex hoc sequitur, irritatur ab hoc opere, quod deorum iram vocant, Terra, id est animosus homo, nam terrei sumus omnes; et ad quid irritatur? Ut pareat Famam ultricem future mortis, id est ut id agat propter quod Fama sui nominis oriatur, ut dum deorum ira ceciderit illius nomen agente meritorum Fama superstes sit, etiam nolentibus his, qui homines occidendo eum omnino auferre conati sunt. Ad quod nos idem hortatur Virgilius dum dicit: Stat sua cuique dies breve et irreparabile tempus Omnibus est vite sed Famam ostendere factis Hoc virtutis opus etc. Hanc autem Famam ideo malum dixit Virgilius quia non equo passu ad eam perquirendam tendimus omnes. Nam per fraudes ut plurimum summa occupari sacerdotia cernimus, dolo victorias obtineri, principatus possideri violentia, et ea quecunque per fas et nefas que nomina solent in lumen extollere. Nam si per virtutem agatur tunc non malum iure dicitur Fama. Verum in hoc inproprie locutus est autor usus pro infamia vocabulo Fame, cum si fictionem inspiciamus, seu potius fictionis causam satis advertemus ex ea infamiam non Famam secutam. Hanc insuper dicit metu primo parvam et sic est; nam quantumcunque grandia sint facinora ex quibus oritur a quodam tamen audientium metu videtur incipere; movemur quidem auditu primo rei alicuius, et si placet eam falsam esse timemus, si vero displicet equo modo ne vera sit extimescimus. Mox sese tollit in auras, id est in ampliationem locutionis gentium evolat, seu mediocribus miscetur viris; et inde se solo infert hoc est in vulgus et plebeios, et tunc caput inter nubila condit cum se ad reges atque maiores effert. Pernix etiam est, id est velox, nil enim ut ipsemet dicit velocius est. Monstrum autem ingens asserit et horrendum ratione corporis quod illi describit, volens in hoc quod omnes eius plume, cum avem dicat propter eius celerem motum, habeant hominis effigiem; ad hoc ut per hoc intelligatur unumquenque de aliqua re loquentem pennam unam addere Fame, et sic ex multis cum multe sint avium penne non ex paucis Fama conficitur. Seu potius monstrum horrendum hanc vocant quia fere nunquam superari potest. Nam quanto magis quis illam conatur opprimere tanto magis exinde sit maior quod monstruosum est. Dicit insuper omnes eius oculos vigiles esse, eo quod non nisi a vigilantibus personet fama; nam si in somnium tendet locutio evestigio fama vertitur in nichilum. Nocte eam medio celi volitantem, ob id dicit quod sepissime contigisse compertum est sero scilicet factum aliquid, et mane etiam in remotissimis partibus cognitum non aliter quam si nocte volaverit. Seu id dicit ut ostendat vigilantiam gerulonum. In die autem eam sedere dicit custodem, ut ostendat quod ob eius relata custodes portis territarum urbium apponantur, et in turribus ad excitandum vigiles vel ad speculandum a longe. Et cum inter veritatem et mendacium non distinguat, contenta est pro veris quecunque audita referre. Huius preterea domum in maiori suo volumine sic describit Ovidius: Orbe locus medio est inter terrasque fretumque Celestesque plagas, triplicis confinia mundi, Unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, Inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad auras. Fama tenet summaque locum sibi legit in arce Innumerosque aditus ac mille foramina tectis Addidit, et nullis iuclusit limina portis: Nocte dieque patet, tota est ex ere sonanti, Tota fremit vocesque refert iteratque quod audit. Nulla quies intus nullaque silentia parte; Non tantum est clamor sed parve murmura vocis, Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis Esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. Atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque Mixtaque cum veris pariter coniuncta vagantur. Milia rumorum confusaque verba volutant. Ex quibus hi vacuas replent sermonibus aures. Hi narrata ferunt aliis mensuraque ficti Crescit, et auditis aliquid novus adicit autor. Illic credulitas, illic temerarius error, Vanaque letitia est, consternatique timores, Seditioque recens, dubioque autore sussurri. Ipsa quid in celo rerum pelagoque geratur Et tellure videt, totumque inquirit in orbem etc. Satis hec etiam minus erudito patentia sunt et ideo quid sibi velit Paulus dum addidit, fabule famam genitam ut turpia deorum facta narraret vidisse super est quod nil aliud autumo propter quod, cum minores in maiores nil viribus possint illata verbis maioribus infamia conantur ulcisci. Terre autem ideo filiam voluere, quia non aliunde quam ex gestis in terris fama sit. Quod autem patre careat non absurde dictum est, cum ut sepissime rerum a fama gestarum que ut plurimum falsissime sunt ignoretur autor, qui compertus patris loco describi posset.

Share on Twitter Share on Facebook