Tartarum asserit Theodontius absque patre Terre fuisse filium. Hunc Barlaam dicit inertem atque torpentem matris adhuc in utero iacere, eo quod invocata Lucina favere partui noluisset ob id quod Famam in deorum ignominiam peperisset. Figmentum hoc ab effectu causam sumpsit; non erat enim Lucina non nascituro seu partui non futuro prestatura favorem; arbitrati sunt quidam veteres circa terre centrum locum esse concavum et in eodem sontium anime penis affligi, ut satis in descensu Enee ad inferos ostendit Virgilius. Hunc Tartarum dici volunt, et hoc secundum Ysidorum ubi De ethimologiis a tremore frigoris dictum; nam ibi nec solis umquam potuit penetrare radius nec aeris motus est aliquis, confricatione cuius calefieri possit. Quod autem in utero matris torpeat satis apparet, non enim ad superiora potest ascendere, et si ascendat non erit amplius Tartarus. Terre autem filius improprie dicitur; nam quantumcunque conceperit mulier, nisi in lucem conceptus venerit, iure filius dici non poterit. Dicitur autem absque patre conceptus, eo quod credamus terre corpus concavitates habere, non tamen satis certi sumus an a creatione an a secuto post creationem eventu habuerit. In testimonium autem predictorum dicit Virgilius: Tartarus ipse Bis patet in preceps tantum tenditque sub umbras, Quantus ad ethereum celi suspectus Olimpum etc. Nec multo post ait: Hic genus antiquum Terre Titania pubes Fulmine deiecti fundo volvuntur in imo etc.