CAP. IX. De Nocte prima Terre filia.

Ex incerto patre dicit Paulus Noctem Terre fuisse filiam, de qua talem Pronapides in Prothocosmo fabulam scribit. Eam scilicet a Phanete pastore dilectam cui petenti cum mater vellet copulare connubio, dixit se ignotum habere hominem, nec unquam vidisse, audisse tamen illum suis adversum moribus et ideo mori malle quam illi nubere. Quam ob rem indignans Phanetes ex amatore hostis factus dum illam occisurus sequeretur, illa se copulavit Herebo, non ausa ubi Phanetes esset apparere. Dicit insuper Theodontius huic a Iove concessam quadrigam eo quod illi fautrix fuisset, dum ante lucem accederet ad Alcmenam. Hanc insuper quantumcunque fusca sit picta ornaverunt clamide. Et in eius laudem, et ut eius pro parte demonstraret effectus Statius hos in Thebaide cecinit versus: Nox que terrarum celique amplexa labores Ignea multivago transmittis sydera lapsu, Indulgens reparare animum, dum proximus egris Infundat Titan agiles animantibus ortus etc. Sed nunc quid sibi fabule veri tegant videamus. Dicunt igitur ante alia eam absque cognito patre terre filiam; quod ob id arbitror dictum, quia terra densitate sui corporis operatur ut radii solares nequeant in partem oppositam penetrare. Et sic causam dante terra umbra tam grandis efficitur quantum spatii a dimidio corporis terre occupatur. Que quidem umbra nox dicitur et sic tanquam a terra et non ab alia re causata absque cognito patre Noctis tantum filia arbitratur. Quod autem a Phanete pastore dilecta sit, hoc modo intelligendum reor. Phanetem ego solem puto ideo pastorem dictum quia suo opere viventia cuncta pascantur. Eum autem adamasse Noctem fictum existimo quia tanquam dilectam sibi videre cupiens rapido cursu sequitur, et illi videtur appetere copulari. Illa vero renuit, nec minus volucri passu fugit quam sequatur; eo quod sibi mores adversos habeat cum illuminet ille, ipsa autem obscurum faciat, nec frustra se si illi iungatur morituram dicit; cum sol luce sua omnem dissolvat obscuritatem, et sic eius hostis efficitur. Demum Nox Herebo iungitur, id est inferno in quem cum nunquam solares penetrent radii, Nox viget atque secura consistit. Quod autem Iovi faverit fabula manifestat, ut patet per Plautum in Amphytrione; nam cum accessisset in diluculo Iuppiter ad Alcmenam, Nox ut illi prestaret obsequium tanquam a crepusculo nocturno inchoasset, perseveravit in longum ex quo quadrigam meruit, per quam circumitionem terre continuam quam facit intelligo. Per quattuor autem rotas ex quibus quadriga constat, quattuor arbitror significari noctis tempora solum nocturne quieti servientia. Dividitur autem nox a Macrobio in libro Saturnaliorum in septem tempora, quorum primum sole intrante incipit, et dicitur crepusculum a crepero, quod est dubium, eo quod dubitari videatur diei preterite, an venienti nocti attribuendum sit, et hoc non deservit quieti. Secundum autem, cum iam obscurum sit, fax prima dicitur, eo quod tunc faces accendantur, nec hoc quieti accommodum. Tercium vero, cum iam nox densior sit, nocte concubia nuncupatur, eo quod quieturi vadamus concubitum. Quartum nox dicitur intempesta, eo quod nulli operi tempus aptum sit. Quintum autem gallicinium vocitatur, eo quod a medio sui nocte in diem tendente, galli cantent. Sextum vero dicitur conticinium iam aurore proximum, et ideo sic dictum, eo quod tunc videatur ut plurimum grata quies et ob id omnia conticescunt et hec quattuor quieti prestantur. Septimum appellatur diluculum a die iam lucescente, in quo solertes assurgunt operi, quod minime somno aptum est. Et sic totidem rote sunt currui Noctis quot in ea sunt tempora quieti tantummodo servientia. Seu volumus more nautarum et castrensium vigilum noctem in partes quattuor dividere, in primam scilicet et secundam et terciam atque quartam vigiliam, et sic quadrige rotas quattuor ex totidem vigiliis componemus. Quod autem picta palla amicta sit, facile videri potest illam celi ornatum significare quo tegitur. Nox autem, ut ait Papias, ideo dicitur quia noceat oculis; aufert enim illis videndi officium, cum nil nocte cernamus. Nocet insuper quia male agentibus apta est, cum legamus: Qui male agit odit lucem; exquo sequitur ut tenebras amet tanquam malo operi aptiores. Et dicit etiam Iuvenalis: Ut iugulent homines surgunt de nocte latrones. Omerus preterea in Yliade eam domitricem deorum vocitat, ut sentiamus quoniam nocte magnanimes ingentia pectoribus versant, tamen nox minime talibus apta ebullientes opprimit spiritus, eosque tanquam domitos in lucem usque coercet. Fuerunt insuper huic tam ex viro quam ex aliis filii plures ut in sequentibus describetur.

Share on Twitter Share on Facebook