CAP. VIII.De Terra ex filiis Demogorgonis octava, que ex incognitis parentibus quinque genuit filios: quorum primus Nox, secundus Tartarus, tertius Fama, quartus Taigetes, quintus Antheus.

Terra, ut supra patet, Demogorgonis fuit sedes et filia, de qua Statius in Thebaide scribit sic: o hominum divumque eterna creatrix, Que fluvios silvasque animarum semina mundi Cuncta Prometheasque manus Pyrreaque saxa Gignis, et impastis que prima elementa dedisti Mutastique viros, que pontum ambisque vehisque: Te penes et pecudum gens mitis et ira ferarum Et volucrum requies; firmum atque immobile mundi Robur inoccidui, te velox machina celi Aere pendente vacuo, te currus uterque Circumit, o rerum media indivisaque magnis Fratribus! ergo simul tot gentibus alma, tot altis Urbibus ac populis subterque et desuper una Sufficis, astriferumque domos Athlanta supernos Ferre laborantem nullo vehis ipsa labore etc. In quibus profecto carminibus satis terre opus et laudes ostenduntur, de cuius generatione quoniam supra ubi de Litigio dictum est reiterandum non censeo. Eam tamen veteres Titanis dixere coniugem, eamque ex patris concubitu, ut premonstratum est quosdam suscepisse filios; et ex Occeano nepote atque ex Acheronte infernali fluvio, nec non ex aliis incognitis, ut decenti demonstrabitur loco. Vocavere eam preterea multis nominibus, ut puta Terram, Tellurem, Tellumonem, Humum, Arridam, Bonam deam, Matrem magnam, Faunam et Fatuam. Habet et preterea hec cum quibusdam deabus communia nomina. Dicitur enim Cibeles, Berecinthia, Rhea, Opis, Iuno, Ceres, Proserpina, Vesta, Ysis, Maia et Medea. Sed quid circa predicta theologi voluerint veteres, videndum est. Dicunt eam Titanis, qui sol est, coniugem, eo quod in eam sol agat tanquam in dispositam materiam ad producendum animantia quecunque atque metalla et preciosos lapides et huiusmodi. Non nulli volunt Titanum hominem ingentis potentie fuisse et terre virum dictum eo quod multum terre possideret, et filios suscepisset tanta prestantes fortitudine et corporis mole ut non ex muliere sed ex ingentiori corpore, ut puta terra, suscepti viderentur. Et ut ad nomina veniamus, dicit Rabanus in libro de Originibus rerum, eam terram nuncupari eo quod teratur, quod ad superficiem solam spectat. Tellus autem, ut idem testatur Rabanus, dicta est quia fructus ex ea tollamus. Servius autem dicit eam terram esse que teritur, tellurem vero deam. Et alibi dicit: Tellurem deam esse, terram autem elementum; sed quandoque tellurem pro terra poni, sicut pro igni Vulcanum et Cererem pro frumento. Tellumonem vero, ut ego coniectura possum percipere, eam terre partem dixere que nec teritur nec radicibus graminum aut arborum usui est, eo quod longe sit tellure inferior. Humus vero, ut asserit Rabanus ea pars terre dicitur que plurimum habet humiditatis, ut puta palustris et propinqua fluminibus. Aridam autem terram vocavere non quia sic illam a creatione creator nuncupaverit, ut eius veram complexionem ostenderet, sed eo quod aretur. Bona autem dea, teste Macrobio Saturnaliorum ideo dicta est quod nobis omnium bonorum ad victum causa sit cum ipsa germinantia nutriat, fructus alat, escas avibus et pabula brutis exhibeat, ex quibus et ipsi nutrimur. Matrem autem magnam, ut ait Paulus, vocari voluere qui arbitrati sunt eam rerum omnium creatricem. Ego equidem arbitror quia tanquam pia mater et maxima sua ubertate nutriat cuncta mortalia et suo gremio morientia cuncta suscipiat. Cur autem Faunam dixerint Macrobius Saturnaliorum libro describit, dicens: quod omni usui faveat animantium, quod adeo manifestum est ut licteris explicari non egeat. Fatuam vero a fando dictam dicit idem Macrobius veteres voluisse, eo quod infantes partu editi non prius vocem habeant vel emittant quam ipsam contigerint. Que vero ex nominibus cum aliis communia sunt, ubi de illis mentio in sequentibus fiet intelligenda dicentur, et ad explicandum de filiis quos ex incerto patre genuisse dixerunt veteres veniemus.

Share on Twitter Share on Facebook