Phyton Pronapidis testimonio Demogorgonis filius fuit et terre, ex nativitate cuius talem ipse recitat fabulam. Dicit enim Demogorgonem continue caliginis affectum tedio Acroceraunos conscendisse montes, et ex eis ingentem nimium et ignitam evulsisse molem, eamque primo rotundasse forcipibus, deinde in Caucaso monte malleo solidasse; post hec ultra Taprobanem detulisse, et globum illum lucidum sexies undis mersisse, totidemque circum rotasse per auras, et hoc ideo ne ulla unquam posset circumitione diminui, aut evi labefactari rubigine, et ut agilis ferretur undique. Qui confestim se tollens in altum, domum intravit Poli, patrisque sedem omnem complevit fulgore. Ex immersionibus autem eius, aque ante dulces amaritudinem sumpsere salsedinis, et aer ad percipiendos lucis radios ex rotationibus aptus affectus est. Orpheus vero, qui fere poetarum omnium vetustissimus fuit, ut Lactantius in libro Divinarum institutionum scribit, opinatus est Phytonem hunc primum maximum et verum deum esse, et ab ipso cuncta fuisse producta atque creata. Quod forsan hoc in opere locum illi primum quesisset, tanto asserente teste, ni ipsemet Orpheus, minus advertens reor, seu quia nequiret animo concipere quenquam fuisse ingenitum, scripsisset: Prothogonos Phyton perimetheos neros iyos. Quod in latinum versum sonat: Principio genitus Phyton longo aere natus. Et sic non primus ut dixerat, si aere genitus est. Hunc preterea Lactantius ubi supra Phaneta vocat. Sed iam sumptus expetit ordo ut videamus quid contegat fictio, quod explicato sensu nominum fere apparebit liquido. Ugucio in libro vocabulorum dicit, Phytonem solem esse, et hoc illi quesitum nomen a Phytone serpente ab eodem superato. Sic et Paulus, in libro quem Collectionum intitulat, dicit: Phanos seu Phanet idem esse quod apparitio. Sic enim Phytonem hunc Lactantius vocat. Quod quidem nomen Soli optime competit, ipse enim est qui surgens apparet, eo autem cessante, nulla erit ceterarum creaturarum apparitio mortalium, seu etiam syderum. Ergo solis creationem vult ostendere Pronapides. Circa quam ut eorum sequatur opinionem qui ex terra omnia volunt condita, inducit deum seu terre divinam mentem ex Acroceraunis montibus sumpsisse materiam, ratus ignitam terram ad componendum lucidum corpus aptiorem. Quod autem hanc molem forcipibus rotundasset intelligo divinam artem, qua a deo solis globus adeo spericus factus est, ut nulla superfluitate eius superficies gibbosa sit. Equo modo et malleus dici potest summi artificis intentum, quo in Caucaso monte, id est in celi summitate adeo corpus illud solidum formavit ut nulla ex parte dissolvi aut minui videatur. Inde dicit eum delatum ultra Taprobanem, ut ostendat ubi creatum opinetur; est enim Taprobanes orientalis insula hostio Gangis fluminis opposita, qua ex parte nobis in equinoctiis sol oritur: et sic in Oriente compositum videtur velle. Mersum tamen ibi sexies undis dicit, imitatus fabrilis actus qui ad durandum ferrum illud fervidum aquis immergunt. Et in hoc arbitror Pronapidem voluisse perfectionem et eternitatem corporis huius designasse, est quidem sex perfectus numerus se ex suis partibus omnibus conficiens, ex quo vult intelligamus et artificis et artificiati perfectionem. Quod autem sexies rotatum sit, puto per numerum perfectum rotationis, voluerit eius circularem et indeficientem motum describere, a quo nunquam exorbitasse aut destitisse compertum est. Quod ob ingentis et igniti corporis demersionem, aque primo dulces amare facte sint, non ob aliud dictum puto, nisi ut ostendatur quod ob continuam radiorum solis ferventium percussionem aquarum maris aque superficietenus salse facte sint, ut approbant physici.